- TALISMANI
- TALISMANIsacerdotes Turcarum: hos, quoties convivas vocabant, Ottomannus, et Successores eius, filius Urchan, ac Murates, mensae adhibuisse leguntur, ut eorum praeceptis et admonitionibus aurem praeberent, ac Alcorani lectioni vacarent, Lipsius, Mon. Polit. l. 1. c. 2. De iis ita Augerius Busbequisus Legationis Turc. Ep. 1. Talismannos, inquit, habent hominumgenus Templorum ministerio dicatum. Hi mensuris utuntur ex aqua, quibus postaquam adventare Auroram cognoverint, clamorem tollunt ex celsa turri, in eum usum constructâ, quô honines ad vener andum Deun hortantur et arcessunt. Idem faciunt mediô tqmpore, inter exontrum Solis et meridiem; Item inter meridiem et occasum: Postremo, Sole occidente, voce utuntur acutissimâ, eam non iniviucundâ modulatione vibrantes; quae longius, quam credi possit, exauditur, etc. Iuxta Templa enim Turcae altas turres multilateras constituunt, quarum fastigia in pyramides exeunt ligneas, plumbeis laminis, ad imbrium vim arcendam, contectis. Non longe autem a pyramidis initio ita constructae suut, ut circumire quis facile possit, eoque saclâ cohlide ascenditur, in cuius summitate ostiola, quibus egressus est circulare in podium, omnia orientem spectant Solem: Ex his itaque turribus podiisque Talismanni isti, sive Sacerdotes, statis diei noctisque horis. ut dictum, Omnipotentis Dei nomen Stentoreâ voce inclamant, hominesque ad Templa, ut nos campanis solemus, convocant, vide Hieron. Magium, l. de Tintinnabulis c. 15. cum Notis Franc. Swertii. De Talismannis vero, seu ςοιχείοις vel characteribus, aliisque rebus Magicis ita appellatis, consule Salmas. in Kerkoetium, p. 75. de Anuis Climacter. p. 578. Gafarellum, de Curiositatibus inaud. Alios. Addo hîc saltem, Graecam hanc vocem esse, sed modicô flexu in Arabismum detortam. Talisman enim τέλεσμα, est, seu τετελεσμένον, sicuti sunt τετελεσμένοι annuli, de quibus vide supra, in voce Eleazarus; τετελεσμένοι ἀνδριάντες, et cetera eiusmodi, de quibus aliquid diximus, ubi de Consecratione Magica, ex Salmasio eodem, Not. ad Aurelianum Flavii Vopisci, aliquid etiam infra dicemus voce Telestes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.